- OCTAVUS
- OCTAVUSa Nativitate, dies, tempus olim circum cisionis erat. Genes. c. 17. v. 12. Et natus octo dies circumcidetur vobis, omnis mas secundum aetates vestras. Cuius rei ratio non liquet: nisi cam ex Lege longe post lata repetere libeat. Iuxta illam enim mater, a partu recens, octo diebus impura erat, et per consequens ex illius contactu etiam infans, Levit. c. 12. v. 2. 3. Sicut et nullum animal, ante octavum diem Deo offerre fas erat, cum ante id tempus imperfectum, ut vix dum lucis patiens et ex materno utero impurum censeretur, Exod. c. 22. v. 30. coll. Levitic. c. 22. v. 27. Accedit, quod Sacramentum hoc non sine dolore perageretur, ad quos infans, mox post partus dolores, exponi non sine periculo poterat; unde dierum aliquot intervallô et quiete opus erat. Sed et subfuisse videtur ratio mystica; iam tum nempe resurrectionis Christi diem, qui sequentis hebdomadae primus, at. que in ordine dierum octavus erat, quique multiplicibus umbris in vEt. Test. signatus erat, utpote Religionis nostrae summus et sacratissimus, et quô vera circumcisio ac salus nostra prorsus expleta ac consummata fuit, etiam hôc mysteriô figuratum fuisse, non ab re iudicant Eruditi. Vide Franc. Burmannum Synopsi Relig. Christ. Part. I. l. 3. c. 6. §. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.